# Physica 77

Jacques Rohault, Physica, CAPUT DUODECIMUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/77

28. Parastatae sunt corpora illa glandulosa, quae testibus incumbunt, & cum deferentibus vasis, ac testibus ipsis continuantur, albida, duriuscula, inque filamenta longa resolubilia. Vesiculae seminariae, s. asservantia vasa oblongae sunt, prostatis vicinae, & cavernosae, ut loculis semen asservent, quod ex iis voluptuario saltu per venerem exundat. Prostatae sunt duae glandulae globosae, cis vesiculas seminarias sitae & collo vesicae postica parte fortiter annexae, quae humorem viscidum parant, & pluribus poris musculorum ope in urethram ejaculantur. Semen virile est subtilissimus seri flos, spirituosus, fracidioris, & salinae prosapiae, à toto deciduus, & in testibus usque ad generationem asservatus. Vid. pag. 9. paragr. 12. Penis est pars tendinosa & fistulosa, oblonga & pendula, urinae emissioni, & seminis in uterum ejaculationi dicata, in glandem & corpus divisa. Mulierum Organa sunt: Spermatica vasa, Testiculi, s. ovaria, Uterus & Orificium externum. Spermatica vasa foeminis similiter ac Viris sunt venae duae, & duae arteriae, usque ad ovaria productae, ibique in plures ramos divisae, etiam ad uterum, ejusque collum distriburae. Testes, s. Ovaria sunt partes fibrosae, & carnosae, è multis vesiculis s.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
