# Physica 80

Jacques Rohault, Physica, CAPUT DECIMUM TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/80

Harum vices Branchiae in piscibus supplent, ope quarum vicissim aereas particulas accipiunt, pro sanguinis vivificatione, seu jugi motûs continuatione, adeò quidem, ut quae ἄναιμα sunt, & cruore rutilo destituuntur, partibus tamen pneumonicis prorsùs non sint orbatae, ceu in cochleis & limacibus vidimus. Aspera arteria est tubus ferè cartilagineus, ad aerem ducendum, reducendumque & formandam vocem fabrefactus. Thymus est glandula conglomerata in supremo thorace sita, divisiones vasorum sustinens, in Trachaeam vel etiam Pericardium, vicinasque partes humorem quendam deferens. CAPBIT

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
