# Physica 86

Jacques Rohault, Physica, CAPUT DECIMUM TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/86

Tactus est sensus externus maximè communis & necessarius, quo animal membranarum beneficio qualitates tactiles percipit. Sensus interni tres sunt: Sensus communis, phantasia & memoria. Sensus comunis est sensus internus per quem omnia sensuum externorum objecta in cerebri medio, tanquam comuni omnium impressionum centro attinguntur & uniuntur, dicitur in homine judicium. Phantasia est sensus internus per quem sensuum externorum objecta, etiam absentia, ex olim facto impressionis vestigio praesentia quasi sistuntur, dicitur aliâs imaginatio, de qua vid. Cap: Il. Phys. Gener. 42. Memoria à phantasia non aliter differt quàm quòd haec ex vestigiis cerebro firmiùs impressis, quae olim phantasiae fuerunt objecta, denuo praesentia sistat. 43. Memoria à Reminiscentia in eo differt, quòd illa sit continuata conservatio speciei. Haec verò oblivionem praemittat, & ex aliarum rerum memoria servatarum ad eam speciem quae periit, fiat recursus. 45. Affectiones sensuum sunt somnus & vigilia: Somnus est sensuum quaedam ligatio, plurimùm ex defectu spirituum originem trahens: unde; quae spirituum copiam minuunt, vel motum eorum retardant, somnum conciliant. Vigilia est liberum sensuum quà externorum, quà internorum exercitium à nonimpedito spirituum in organa influxu dependens.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
