# Physica 87

Jacques Rohault, Physica, CAPUT DECIMUM TERTIUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/87
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/87

Hinc quae spiritus animales augent, & fortiùs agitant, vigilias inducunt. Somnus ab in somniis in eo differt, quod insomnium sit quaedam in somno diversorum objectorum facta repraesentatio. Varietas insomniorum oritur à diversitate 1. vestigiorum cerebro impressorum 2. Temperamenti ciborum & potûs, quibus spiritus aliter figurantur, moventur. 3. Consuetudinis, quae nec in somno expelli potest, sed vestigia sui caeca relinquit. Spiritus animales motum quoque causantur respectu nervorum, & imprimis musculorum, siquidem utrique hi nisi spiritus animales rectè influant motum praestare nesciunt. Motus animales, quo ossa, carnes alium atque alium positum acquirunt, est quadruplex: Contractio: Extensio, Translatio Capat & motus tonicus.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
