# Physica 88

Jacques Rohault, Physica, CAPUT DECIMUM QUINTUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/88

CAPUT DECIMUM QUINTUM. Animae hominis rationali. 1. ANnima humana est substantia cogitans finita, corpori organico mutuo quasi foedere juncta; in eo à corpore differens, quod hoc extensum & divisibile sit, illa non item. In Brutis praeter corpus ex vario organorum majorum & minorum, internorum & externorum apparatu constans, spiritumque materialem, vitalem scil: & animalem, totos infusum per artus, nulla alia substantia datur. 3. Substantia cogitans vocatur, quia actus illius vitalis & essentialis, adeoque ab ea inseparabilis est cogitare h. e. intelligere velle & ratiocinari: Finita autem dicitur, quia licet semper cogitet, non tamen de omnibus cogitat, nec de quibus cogitat ea statim penetrat, multa quinetiam vult, quae non assequitur, quae omnia imperfectionis sunt argumenta, à quibus mens infinita, quae Deus Opt: Max: est, libera planè est. 4.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
