# Physica 91

Jacques Rohault, Physica, SPECIALIS PHYSICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/91
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/91

SPECIALIS PHYSICAE, Pars Quarta. Seu Zoologia. CAPUT PRIMUM. Brutis in Genere, eorumque differentiis. 1. pRutum est animal irrationale. 2. Partes ejus essentiales sunt, anima sensitiva & corpus organicum. 3. Anima Brutorum, s. sensitiva est modificatio organorum per spiritum vitalem & animalem facta, quà objecta certò modo cognoscunt, salutaria appetunt, locô moventur, & ad feritatem ducuntur. 4. Corpus Brutorum est materia eleganter & artificiosè advarias actiones edendas constructa. 5. Non differunt aliter ab invicem nisi quòd brutorum organa regantur sensibus & animâ materiali, hominis verò animâ rationali, quae in spiritus animales potestatem habet.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
