Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 94
Unproofread scanNot analysed yet
Vivit ex raptu, cervos, boves, oves, equos invadit, interimit, devorat, nec urgente fame hominibus parcit. In java, Bengala &montibus Peruanis, frequentia habetur. Pretiosâ pelle vestitur. Ungues in armillis &corollis texuntur, ut (si credere fas est) animosiores homines reddantur. Equus est brutum quadrupes, hiniens, generosum, docile fidele, humanis usibus, maximè advectura, tractum, &equitationem aptum. Nutritur gramine, foeno, paleis, avena, hordeo &aliis; reperitur in Hungaria &apud nos copiosiùs, lac equinum phtisicis &asthmaticis prodest: testes exhibiti secundinas pellunt. Asinus est brutum quadrupes, rudens, tardum, stupidum, libidinosum, famis, laboris &verberum patiens, quod sortem suam aerunnosam pando corpusculo, cernuo incessu, demissis auriculis, rudique pabulo contestatur. 17. Contentus enim est carduis &tribulis; potus est aquae turbida; lac tabidis utilissimum. 18. Cervus est animal vivacissimum, cursu velocissimum, cornua quotannis Aprili deponens, lachrymarum instar guttas crassiores moriturus emittens. Fructus agrorum &hortorum depascitur: per universam Europam vulgaris est; odoratus, salacitas &superbia ejus proprietates sunt; os de corde Cervi cordiale est, &lachryma bezoardica.