# Physica 94

Jacques Rohault, Physica, SPECIALIS PHYSICAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-rohault/physica/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-rohault/physica/94

Vivit ex raptu, cervos, boves, oves, equos invadit, interimit, devorat, nec urgente fame hominibus parcit. In java, Bengala & montibus Peruanis, frequentia habetur. Pretiosâ pelle vestitur. Ungues in armillis & corollis texuntur, ut (si credere fas est) animosiores homines reddantur. Equus est brutum quadrupes, hiniens, generosum, docile fidele, humanis usibus, maximè advectura, tractum, & equitationem aptum. Nutritur gramine, foeno, paleis, avena, hordeo & aliis; reperitur in Hungaria & apud nos copiosiùs, lac equinum phtisicis & asthmaticis prodest: testes exhibiti secundinas pellunt. Asinus est brutum quadrupes, rudens, tardum, stupidum, libidinosum, famis, laboris & verberum patiens, quod sortem suam aerunnosam pando corpusculo, cernuo incessu, demissis auriculis, rudique pabulo contestatur. 17. Contentus enim est carduis & tribulis; potus est aquae turbida; lac tabidis utilissimum. 18. Cervus est animal vivacissimum, cursu velocissimum, cornua quotannis Aprili deponens, lachrymarum instar guttas crassiores moriturus emittens. Fructus agrorum & hortorum depascitur: per universam Europam vulgaris est; odoratus, salacitas & superbia ejus proprietates sunt; os de corde Cervi cordiale est, & lachryma bezoardica.

---

Jacques Rohault (with Samuel Clarke), Physica. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Physica.
