Latin
SPECIALIS PHYSICAE
Jacques Rohault, Physica 97
Unproofread scanNot analysed yet
Sus est quadrupes grunniens, lascivum, immundum, vorax, cujus viscera abdominis humanis sunt simillima. 30. Tanta Sui voracitas est, ut carni humanae avidissimè inhiet, variâsque quisquilias &saepè prolem suam devoret: nec minor lascivia, scrosae enim gravidae duodecim porcellos unâ vice edunt: carnes eorum multoties grandinibus consperguntur, &morbos pariunt. 31. Ovis animal est bisulcum, mansuetum, lanigerum, balans, timidum, lupo inimicum, omnibus sui partibus conducibile. Vescitur gramine, foeno, pane, avenâ, &parietes sale nitroso ac armoniacali abundates lambit; per quinque menses, ut capra utero gerit, passimque apud nos reperitur. 33. Lupus est bestiarum voracissima; stomacho adeò fervido, ut ossa concoquat, &famem invadentem ululatu testetur. 34. Magnis apud nos pastorum canibus similis est, &caudam villosam gerit, prolem suam peramat, rabidus ut canis evadit, atque demorsis venena per salivam comuicando Lycanthropiam inducit, hujus intestina ad drachmam propinata colicam mirificè sedant. 35. Ursus villosus totam hyemem in speluncis montium delitescit, crudelis est, lumbis robustissimis, &lascivus. 36.