Latin
PROPOSITIO III
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 10
Unproofread scanNot analysed yet
Si habeam p casûs ad acquirendum a, &q casûs ad obtinendum b, quorum quidem ego nihil contulero, attamen jactus aleae mihi redimendus sit pretio n, expectatio mea RZ iterum non tota in lucro ponenda est, sed priùs diminuenda valore n. Etenim cùm alteri don, &ipse mihi vicissim reddit a vel b, perinde est, ac si ego nihil darem, acciperem verò tantùm a–n, vel b—n; id quod efficit expectationem meam ita restrictam E n, quae rursus vel lucrum vel damnum significat, prout pars affirmata praepollet negatae, aut haec illi. Schol. Perspicuum est ex calculi hujus consideratione, magnam illi intercedere affinitatem cum Regulâ Arithm. Alligationis dictâ, quâ res diversi pretii in datâ quantitate miscentur, &quaeritur pretium rei mixtae; aut potiùs calculum utrinque planè eundem esse. Sicut enim summa productorum ex quantitatibus singularum miscibilium in sua respectivè pretia, divisa per aggregatum omnium miscibilium, exhibet pretium quaesitum, quod semper medium est inter pretia extremorum: ita summa productorum ex numeris casuum in id quod quovis casu acquiritur, divisa per numerum omnium casuum, ostendit valorem expectationis, qui proinde semper intermedius erit inter maximum &minimum quod acquiri potest. Unde si iidem numeri assumantur, ibi pro quantitate miscibilium, eorumque pretiis; hîc pro casibus, &eo quod quovis casu obtinetur; idem quoque numerus denotabit ibi pretium rei mixtae, &hîc expectationem. Ex. gr. si 3 canthari vini pretii 13 misceantur cum 2 cantharis pretii 8; multiplicatis 3 per 13 &2 per 8, exurgit pretium omnium cantharorum 55, quo diviso per 5 numerum cantharorum, habetur I1 pretium unius canthari mixti: quanta quoque juxtà regulam expectatio cujuspiam aestimanda est, qui 3 habuerit casûs ad 13, &2 ad 8.