Latin
CAPUT IV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 103
Unproofread scanNot analysed yet
ipsi combinationis exponenti aequatur) à primo omnium seu ipso rerum numero tot unitatibus differt, quot ipsum alii praecedunt, hoc est, quot unitates habet exponens combinationum, quarum numerum praecedentes factores– insinuabant. Cor. 3. Exponens aequalis semissi numeri rerum, si datus rerum numerus est par; aut duo exponentes contigui quorum summa constituit rerum numerum, si hic est impar, suppeditant maximum numerum combinationum. Fluit ex praecedd Corollariis. Nam ex. gr. in rebus octo numeri septenariorum &unitatum, senariorum &binariorum, quinariorum &ternariorum aequantur. per 2. Coroll. Cùm ergò plures dentur quaternarii, quàm ternarii, binarii vel unitates per 1. Cor. etiam plures erunt quaternarii, quàm combinationes secundùm ullum alium exponentem. Similiter in rebus novem numeri octonariorum &unitatum, septenariorum &binariorum, senariorum &ternariorum, quinariorum &quaternariorum aequantur per 2. Cor. Cùm igitur quinarii &quaternarii quoad suos exponentes sint medio numeri rerum proximi, patet eorundem numeros omnium reliquorum maximos esse, per 1. Cor. Cor. 4. Numerus combinationum rerum quotcunque secundùm exponentem quemlibet ejusve parallelum aequatur numero permutationum rerum totidem, quae duûm tantùm sint generum talesque ut res ejusdem generis numero conveniant cum exponentibus parallelis combinationum; putà, tot sunt, ternarii vel quaternarii, in rebus 7, quot permutationes rerum totidem, si tres ipsarum sunt eaedem, &reliquae quatuor eaedem. Nam numerus ternariorum OO numero permutatiojuxta regulam D j. 7. 3 num dictarum per Reg. 2. Cap. I hujus. Cor. 5. In quolibet rerum numero, multitudo combinationum secundùm datum exponentem aequatur summae combinationum secundùm exponentem antecedentem &datum in numero rerum praecedenti; ex gr. tot sunt quaterniones in rebus decem, quot terniones &quatermones simul in rebus novem. Namque per regulam numerus quaternionum in rebus decem D 2. 3. 45 VF . g. . numero quaternionum plus numero ternionum in rebus novem.