# Ars conectandi 104

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/104

Aliter ita: Una decem rerum datarum vocetur A; manifestum, tot dari praecisè quaternarios in quibus A non reperitur, quot quaternarii ex reliquis novem possunt accipi; tot verò esse alios in quibus reperitur A, quot terniones comprehenduntur in novem caeteris, siquidem singulis istis ternionibus adjectum ipsum A totidem quaterniones efficit, quos omnes A ingreditur ex construct. Quare cùm quaterniones illi in quibus reperitur A, & in quibus non reperitur, exhauriant omnes quaterniones possibiles ex datis rebus accipiendos, constat propositum. Conf. propr. 4 & 5 Tab. num. fig. Cor. 6. Numerus combinationum secundùm omnes exponentes pares (incluso nullione) aequatur numero combinationum secundùm omnes impares, proinde utervis semissis est numeri omnium combinationum simpliciter (incluso quoque nullione) h. e. cùm iste in rebusn sit2* per Reg. cap. 2. utervis illorum erit 21–1. Demonstratum habetur ibidem ad calcem dicti capitis, sed idem quoque ex praeced. Coroll. sic deducitur: In rebus ex. gr. novem est unus novenarius, sicut in rebus decem unus denarius, deinde utrobique est unus nullio, ac praeterea tot sunt unitates & binarii simul in rebus novem, quot soli binarii in rebus decem; tot ibi ternarii & quaternarii simul, quot hîc soli quaternarii; tot quinarii & senarii ibi, quot hîc senarii; tot denique septenarii & octonarii ibi, quot soli octonarii hîc, per praeced Coroll. 5. quare numerus omnium simpliciter combinationum rerum novem aequatur numero combinationum rerum decem secundùm exponentes pires. Rursus, per idem Coroll. tot habentur in rebus novem nulliones & unitates simul, quot unitates tantum in rebus decem; tot ibi binarii & ternarii simul, tot quaternarii & quinarii, tot senarii & septenarii, tot denique octonarii & novenarii, quot hîc seorsim ternarii, quot quinarii, quot septenaseptenarii & quot novenarii: quocirca numerus omnium simpliciter combinationum rerum novem aequatur etiam numero combinationum rerum decem secundùm exponentes impares. Ergo numeri combinationum rerum decem secundùm exponentes pares & secundùm impares inter se aequantur. Ecce rem in synopsi: Exponentes Combinat. lo†II† IV † VI † VIII Res Combinan. IXIO†11I4 11I4 IVLVTVI+VIITVIII4.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
