# Ars conectandi 106

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/106

Quòd si numerus b, earum ex designatis, quae combinationes optatas ingredi debent, sit quidem determinatus, ipsae verò res non sint determinatae, sed quomodolibet ex designatis accipiendae; patet, numerum combinationum hinc toties multiplicari, quoties ex designatis in rebus diversae b res eligi possunt, nempe per regulam vicibus; sic ut tum numerus combinationum quaesitus sit. Nota, si n –m - - b, nulla institui potest combinatio, quae praescriptam conditionem habeat. Sed haec ad nonnullos speciales casus applicabimus: Quaeritur primò, in quot combinationibus reperiatur data quaelibet res? Quia hîc designatur res unica, erit m & b I, adeoque n–m. nm–i.n–m–2–mb D numero combinationum quaesito, qui quidem ad numerum omnium combinationum T se habet ut e ad n, exponens scil. combinationis ad numerum rerum combinatarum, uti constat, si utraque fractio dividatur per n–1.n–2.n–3. n–4 1, & multiplicetur per 2. Sunto jam designatae res duae A & B, & definiendus sit combinationum numerus, in quibus reperitur A absque B. Quia AIII hîic m 90 2, & b00I, erit numerus quaesitus cujus proinde duplum, numerum combinationum denotabit, in quibus alterutra ipsarum A & B absque alterâ reperitur. 3. Porrò si quaeratur, in quot combinationibus reperiantur ambae A & B; fiet, propter m & b00 2, optatus numerus 4.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
