Latin
CAPUT IV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 107
Unproofread scanNot analysed yet
Sin quaeratur, in quot combinationibus neutra designatarum reperiatur, invenitur, ob m o0 2 &b00 o, quaesita combinationum multitudo Ita etiam si rerum designatarum tres sint, &quaestio sit, quot combinationes ingrediantur duae A &B absque tertiâ C; quo casu m valet 3 &b 2; quaesitus combinationum numerus invenitur Et quia ex tribus ter binae possunt accipi, triplum illius numerum combinationum exhibebit, quas duae designatarum quaecunque exclusâ tertiâ ingrediuntur. Atque ita porrò in aliis. Appendix: Explicatâ numerorum figuratorum naturâ, usuque quem in combinationibus praestant, instituti nostri filum tantisper deseremus, promissi in fine Propos. 7 Part. I facti memores, donec porrò hîc ostenderimus, quomodo expectationes duorum collusorum indefinitè ad quotvis deficientes lusus in symbolis exhiberi possint, quod olim quoque Pascalium occupavit; Duo autem praestò sunt modi, quibus id consequi licet: unus reconditior, ex constructione Tabellae ibidem insertae &consideratione progressionis, quam numeri illius inter se servant, petitus; quem nunquam se assequi potuisse scribit Pascalius in epistolâ ad Fermatium, ut legere est in hujus operibus Tolosae impressis A. 1679, p. 180: alter magis planus &obvius, ex combinationum doctrinâ immediatè dimanans, quo Auctor ille in suâ Problematis solutione videtur usus. Mod. Sint duo collusores A &B, quorum illi n, huic m ludi ad vincendum desint, &quaerenda sit utriusque expectatio, h. e. quaerendus sit in dictâ Tabellâ numerus areolae n columnae verticalis m. Adjecti intelligantur in columnarum capitellis tot termini progressionis duplae ab unitate, quota est unaquaeque inter columnas; unus primae, duo secundae. tres tertiae columnae &c. hoc pacto: IV. III. II. Unde cùm terminus m n, per consect. Cap. 3 hujus, in serie monadum sit 1, in serie lateralium —,trigonalium.