Latin
CAPUT IV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 110
Unproofread scanNot analysed yet
2) Hinc ergò si demas semissem omnium simpliciter Combinationum (nempe à nullione ad dimidium earum numerum quae exponente n gaudent, uti colligitur ex Coroll. 2 &3 hujus) divisum per integram summam omnium absolutè combinationum, h. e. si demas 1/ (partem depositi quam contulit collusor A) relinquetur pro lucro ipsius A. sive pro eo quod ipsi ex pecuniâ alterius debetur, semissis combinationum secundùm solum exponentem n divisus per summam omnium absolutè combinationum 2in; qui quidem semissis cùm se habeat ad 1/ (id quod deposuit alter B) ut integer numerus combinationum secundùm exponentem n dictâ ratione divisus (hoc est, per Reg. cap. hujus, ut n divisus per 2 2n] ad 1, manifestum facit, partem quae debetur collusori A ex eo quod deposuit alter B, exprimi per T div. per 2in. Ex. gr. si In 0O 8 &moo9, h. e. si collusori A deficiant 8 lusus, ipsique B9, &c. div. debebitur illi ex pecuniâ hujus portio, . 3. 4. 5. 6. 7. 3 per 216, quae portio factoribus paribus numeratoris reâpse octies per 2 divifis, &singulis factoribus denominatoris per 2 multiplicatis oriundam ex divisione reducitur ad fractionem producti octo primorum imparium per productum totidem primorum parium numerorum. Ipsa solutio Pascaliana, quae Auctori suo tantopere arrisit. II. Mod. Alter modus solvendi Problema, qui ex consideratione combinationum immediatè fluit, sic habet: Disquiro, quot ludi instituendi sint, ut unus collusorum (nec nisi unus) numerum suorum lusuum necessariò compleat ac vincat; videoque requiri m +n–1ludos: etenim absolutis in 4 n– 2 ludis, quorum unus evicerit m–1, alter n. i sic ut utrique unicus desit proximus lusus alterutrum collusorum infallibiliter victorem reddet.