Latin
CAPUT IV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 112
Unproofread scanNot analysed yet
quartae sint Pyramidales 4, 10, numeratores columnae 5tae Triang. Pyramidales 5, 15, 35, 70, 126, &c. aucti numeratoribus 41ae 26, 42, 64, 93, 130, &c. incipiendo perpetuò à secundis terminis. Altera, quòd numeratores col. 3tiae sint Trigonales 6, ro, 15, 21, &c. aucti numeratoribus primae 1, 1, 1, 1, &c. numeratores 4tae Pyramidales 10, 20, 35, 56, &c. aucti numeratoribus adae 5, 6, 7, 8, &c. numeratores 5rae Triang. Pyramidales 15, 35, 70, 126, &c. aucti numeratoribus 3tiae 16, 22, 29, 37, &c. initio semper facto â tertiis; atque sic porrò. CAP. V. Invenire numerum combinationum, cùm quaelibet rerum combinandarum à caeteris quidem diversa existit, attamen saepiùs in eâdem combinatione recurrere potest. N Combinationibus praecedd. capitum nullam rem secum ipsâ Ljungi, neque adeò plus semel in eâdem combinatione accipi posse supposuimus; nunc verò hanc insuper conditionem adjiciemus, ut unaquaeque res etiam secum ipsâ jungi, adeoque in eâdem combinatione saepiùs redire queat. Sunto igitur combinandae hâc ratione literae a, b, c, d, &c. Fiant tot series quot literae, &singularum capita occupent singulae literae, ceu totidem uniones, ut factum cap. 2. Pro binionibus cujusque seriei inveniendis, litera, quae ejus caput est, non tantum cum omnibus praecedentibus literis, ut ibi factum fuit, sed &secum ipsâ combinari debet: sic habebitur in primâ serie unus binarius aa; in secundâ duo binarii ab, bb; in tertiâ tres ac, be, ec; in quartâ quatuor ad, bd, cd, dd, &c.