# Ars conectandi 113

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/113

Sic etiam pro formandis ternariis unaquaeque litera non modò omnium praecedentium serierum, sed & suaemet seriei binariis adjungenda: ut habeantur, in primâ serie ternarius unus aaa; in secundâ ternarii tres aab, ab b, bhb; in tertiâ sex aac, abc, bhc, acc, hec, cec; & sic deinceps. Atque hoc ipsum quoque in combinationibus omnium aliorum exponentium observandum; quâ ratione nullam electionum, quae circa datas res institui queunt, praeteriri posse liquidò constat. En Schema: a. 4a. aaa. ) b. vb. eb. avb. v6r. c. ac. be, cc. aac. abc. bbc. acc. bec. coc. Tad. vi. cie dit. vei. eba ibs. tes. bece eo aite e dite is. lis. Hinc verò haud difficulter colligimus, uniones omnium serierum rursus efficere seriem monadum, biniones seriem lateralium, terniones trigonalium, caeterasque combinationes majorum exponentium itidem constituere series aliorum figuratorum altioris generis, prorsus ut combinationes praecedd. capitum, hoc solo cum discrimine, quòd ibi series à cyphris, hîc ab ipsis statim unitatibus incipiant; unde si in Tabulam redigantur, hanc dispositionem prae se ferent: Tabula terminorum numero aequalium, summa terminorum columnae praecedentis aequatur postremo termino columnae sequentis.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
