Latin
CAPUT IV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 118
Unproofread scanNot analysed yet
(Quòd si tamen exponentium maximus major sit rerum numero, satiùs est, priorem inchoari ab hoc exponente unitate aucto, &utramque fieri tot terminorum, quot sunt datae res.) Tum factum ex ductu terminorum prioris progressionis dividatur per factum ex ductu terminorum posterioris; eritque quotiens quaesita combinationum multitudo, si scil. ipsum nullionem unà comprehensum velis; sin velis exclusum, quotiens unitate multatus quaesitum indicabit. Ita numerus omnium cum nullione unionum, binionum, ternionum &quaternionum in rebus 10 estrebus tantum tribus? 00 35; at nullione excluso numerus combinationum est ibi 1000, hîc 34.