# Ars conectandi 118

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/118

(Quòd si tamen exponentium maximus major sit rerum numero, satiùs est, priorem inchoari ab hoc exponente unitate aucto, & utramque fieri tot terminorum, quot sunt datae res.) Tum factum ex ductu terminorum prioris progressionis dividatur per factum ex ductu terminorum posterioris; eritque quotiens quaesita combinationum multitudo, si scil. ipsum nullionem unà comprehensum velis; sin velis exclusum, quotiens unitate multatus quaesitum indicabit. Ita numerus omnium cum nullione unionum, binionum, ternionum & quaternionum in rebus 10 estrebus tantum tribus? 00 35; at nullione excluso numerus combinationum est ibi 1000, hîc 34.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
