# Ars conectandi 119

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/119

Alia quaestio est, cùm determinatus est numerus vicium, quibus unaquaeque rerum datarum secum ipsâ jungi potest: ut cùm combinandae veniunt literae a, b, c, d, eâ lege, ut in nullâ combinatione litera a saepiùs quàm quinquies, b quàm quater, c quàm ter, & d quàm bis repetatur; ubi manifestum est, nullam earum combinationum, quarum exponens quinarium superat, ex unâ solâ literâ conflari posse. Tantundem autem est, si quatuor istae literae dictâ lege inter se combinandae sunt, acsi datae forent literae quatuordecim, interque illas quinque a, quatuor B, tria C & duo d, modis omnibus inter se combinandae, sed eâ conditione, ut nulla saepiùs in combinatione occurrat, quàm ipsa reperitur in toto rerum numero; hoc est, acsi data foret quantitas algebraica aaaaabbbbccedd sive adb*.342. cujus omnes divisores quaererentur; quandoquidem divisores alicujus quantitatis aliter non exprimuntur, nisi per totidem combinationes factorum ejus: adeò ut doctrina hujus capitis praecipuè pro inveiendo numero divisorum datae alicujus quantitatis inservire queat. Liquet primò, unius literae a tot electiones aut divisores dari posse, quoties ipsa in rerum numero occurrit, seu quot ipsi in quantitate tribuuntur dimensiones; adeoque si nullionem electionibus vel unitatem divisoribus accensere quoque velis, unam dari electionem aut divisorem ampliùs, putà sex: 1, a, aa, 48, 44, a5. Deinde, si litera b accedat, constat illam in singulas sex praecedentium electionum aut divisorum duci posse; unde totidem aliae nascuntur electiones; b, ab, aab, a3b, a*b, 45b. Quibus si alterum b adjungas, sex novas electiones habebis; bb, abb, a abb, a2 bb, &c. Et his si tertium b applicetur, sex aliae electiones emergent, iterumque sex aliae, si his applicetur quartum: adeò ut litera b toties sex novas electiones suppeditet, quoties ipsa in dato rerum numero occurrit, seu quot ipsa in propositâ quantitate dimensiones obtinet; nimirum quater sex electiones; quas omnes b ingreditur ex constructione. Unde si his sex primas electiones, quas b non ingreditur, annnumeres, habebis in universum quinquies sex sive 30 electiones.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
