# Ars conectandi 120

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/120

In singulas porrò harum 30 electionum seu divisorum si tertia litera cducatur, prodibunt 30 novae electiones; & si prodituris eadem litera adjungatur denuò, prodibunt 30 aliae; iterumque 30 aliae, si applicetur tertiùm: unde ter 30 electiones exurgunt, in quibus omnibus lit. c reperitur. Quibus proin si addas praecedentes 30, in quibus illa non reperitur, numerabis in totum quater 30 sive 120 electiones. Tandem si singulas harum 120 electionum vel divisorum eâdem ratione per quartam literam d ob duas ejus dimensiones bis multiplices, produces bis 120 novas electiones, quae omnes literam d continent; adeoque (computatis unà prioribus 120 quae eandem non continent) omninò ter 120 sive 360 electiones. Et tantus quoque in universum divisorum numerus existit propositae quantitatis ad h 4 (3d2, dummodò, quòd hîc semper subintelligendum est, literae a, b, c & d totidem primos ab unitate & à se invicem diversos numeros indigitent. Patet autem, accessione cujusque literae numerum omnium praecedentium electionum vel divisorum toties multiplicari, & semel ampliùs, quot literae accedentis fuerint dimensiones. Quo observato ratio percipi potest sequentis Regulae: Regula pro investigando numero divisorum alicujus quantitatis datae, sive numero combinationum rerum plurium, quarum nonnullae sunt eaedem: Umeros dimensionum, quibus constant singulae diversae literae quantitatem propositam constituentes, unitate auge, sicque auctos in se invicem ducito: erit productum eorum continuum numerus omnium divisorum datae quantitatis, seu omnium combinationum, quarum literae illam constituentes sunt capaces.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
