# Ars conectandi 121

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/121

Ubi tamen unitatem demere memineris, si nullionem è combinationibus aut unitatem è divisoribus expunEx. gr. in quantitate propositâ a b4 (3d2 literae ctam velis. a, b, c, d dimensiones habent 5, 4, 3, 2, qui numeri unitate sigillatim aucti efficiunt 6, 5, 4, 3, hi verò in se ducti 360 numerum omnium cum nullione combinationum, seu omnium cum unitate divisorum quantitatis datae. Nota: Si numerus diversarum literarum a, b, c, d datam quantitatem constituentium sit n, omnesque literae aequali dimensionum numero gaudeant, qui sit p; fiet per regulam numerus combinationum vel divisorum pTi n. Et specialiùs si pOI, hoc est, si datae quantitatis singulae literae unam tantùm dimensionem habent, aut si datae res combinandae omnes sunt diversae, numerus divisorum vel combinationum determinatur ad 27, reditque hypothesis capitis secundi; cujus proinde solutio cum istâ conferri poterit, ut utriusque convenientia appareat. Qui autem ad discursum praesentis capitis vel leviter attenderit, facilè porrò si opus determinabit, in quot electionibus vel divisoribus quaelibet res aut litera reperiatur. Nam si quaeratur ex. gr. quot divisores propositae quantitatis a b* c3 42 ingrediatur litera a, indagandum solummodò est, quot divisores inclusâ unitate admittat reliqua quantitas b* e3 d3; his enim (cùm in iis a non reperiatur) si literam istam adjungas semel, habebis omnes divisores, in quibus à reperitur unius dimensionis: & si adjungas bis, habebis omnes eos in quibus est duarum dimensionum: & si ter, illos in quibus trium &c. unde concluditur, tot esse divisores, in quibus litera quaelibet secundùm eundem dimensionum numerum reperitur, quot reliquae literae in universum divisores admittunt: cùm igitur quantitas bdper regulam praeced, recipiat 5. 4. 300 60 divisores (connumerando illis unitatem) complectetur etiam quantitas a? b* c*d2 divisores totidem, in quibus a unam obtinet dimensionem, totidemque in quibus duas, tres &c. dimensiones; adeoque ob quinque dimensiones ipsius a quinquies 60 sive 300 divisores obtinebit, in quibus ista litera utcunque secundùm aliquem dimensionum numerum occurrit. Neque difficiliùs definitur numerus electionum aut divisorum, in quibus reperiantur ex, gr. duae literae, a cum duabus & b cum tribus dimensionibus; nam si singulis divisoribus reliquae quantitatis es d2 (quorum numerus per regulam invenitur 4. 3 00 12) adjungas a2 b3, palàm est oriri totidem divisores optatae conditionis, nec dari plures, & sic in aliis.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
