# Ars conectandi 122

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT VI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/122
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/122

Plus difficultatis babere forsan videbitur quaestio, quae numerum inire iubet divisorum omnium ex aeque-multis dimensionibus constantium, hoc est, combinationum secundùm singulos exponentes seorsim. Ad id perquirendum methodum adhibeo, similem illi, quâ supra in part. I, post prop. 9 ad numeros jactuum in tesseris investigandos fui usus: Scribo ordine omnes exponentes combinationum seu omnes dimensionum numeros, quarum proposita quantitas capax est, nempe à O usque ad 14 pro quantitate alb*42 Sub horum primis eolloco sex unitates, unâ vid, plures quàm est numerus dimensionum primae literae, quibus subjungo sex alias unitates, & his rursum sex alias &c. donec habeam series unitatum unâ plures quàm est numerus dimensionum secundae literae, sed singulas series uno gradu dextrorsum promoveo, atque tum addo quae perpendiculariter in eodem gradu sibi respondent unitates, ut fiant numeri 1, 2, 3, 4, &c. Horum deinde numerorum iterum series unâ plures constituo quàm est numerus dimensionum tertiae literae, illas similiter gradatim ad dextram promovendo, & postmodùm addendo, ut prodeant numeri 1. 3, 6, 10, 14 &c. quorum numerorum mox rursus ordines uno plures, quàm est numerus dimensionum quartae, gradatim pono & addo, continuaturus eodem tenore ulteriùs, si plures literae adessent. En Tabulam: Numeri dimensionum seu Exponentes combinationum: Quantit. sive Res combinandae. asb* Quo facto qui ex additione ultimâ resultant numeri singuli. denotabunt multitudinem divisorum vel combinationum secundum singulos dimensionum numeros seu exponentes supra scriptos. Sic indicante Tabellâ reperio, quòd quantitas proposita habeat unum divisorem nullius, 4 divisores unius, 10 duarum, 19 trium &c. dimensionum, sive, quòd habeat unum nullionem, 4 uniones, to biniones, 19 terniones, & sic porrò; qui omnes collectivè sumti summam conficiunt 360, ut oportebat. Qui rationem similis operationis pro tesseris intellexerit, rationem hujus quoque non difficulter capiet. Plura de his, divisoribus praesertim (at nimium ab instituto aliena) legere est in 5 prioribus sectionibus miscellaneis Exercit. Matth. Fr. Schootenii, nec non cap. 3 & 4 Dissert. Joh. Wallisii de combinationibus Tractatui ejus de Algebrâ subnexae. Quos Auctores adeat qui volet. Nos properamus ad alia. CAP. VII. De Combinationibus & Permutationibus mixtim spectatis. N Combinationibus, de quibus hucusque sermo nobis fuit, nulla Tordinis sitûsque ratio habebatur, & unum eundemque ex. gr.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
