Latin
CAPUT VI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 124
Unproofread scanNot analysed yet
ternarium constituere intelligebantur literae a, b, C, quocunque scriberentur ordine, seu ab c, seu acb, seu bac &c. Sed quandoque praeter complexionum varietatem ipsa quoque ordinis &dispositionis variatio in rebus combinandis attendenda est; quemadmodum fieri solet in vocibus &numeris: Alia enim vox est vel syllaba ab, &alia ba; &alius numerus 12, alius 21; quanquam eaedem literae eaedemque notae numerales concurrant ad formandas tum syllabas ab &ba, tum numeros 12 &21; sic ut totum discrimen à diversâ earundem dispositione proficiscatur. Restat itaque, ut hoc &sequentibus capitibus combinationum &permutationum doctrinam mixtim contemplemur, indagando, quàm variè plres diversae res, aut quarum nonnullae sunt eaedem, &combinari secum invicem, &combinatae inter se transponi possint, idque nunc secundùm unum exponentem, nunc secundùm plures; &modò sic, ut nulla rerum datarum secum ipsa combinari debeat, modo sic, ut quaelibet etiam secum ipsa combinari, pluriesque adeò in eâdem combinatione repeti queat. 1. Invenire numerum electionum plurium diversarum rerum, quarum nulla secum ipsa combinari debet, secundùm unum exponentem. Solutio quaestionis ex praecedentibus promta est &facilis: Si multitudo rerum combinandarum dicitur n, atque exponens combinationis C, numerus combinationum neglectâ consideratione ordinis per inter res combinatas est cap. 4. Et quia singulae hae combinationes ex hypoth. constant rebus diversis c, quae per cap. 1. ordinem inter se variare possunt 1. 2. 3. 4. . . . c vicibus, sequitur, si &ordinis in combinationibus habeatur ratio, earum numerum totidem quoque vicibus majorem fore quàm ubi haec consideratio negligitur, ac proinde aequari n. n–1. n–2. n–3. .