Latin
CAPUT VI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 126
Unproofread scanNot analysed yet
Numerus combinationum secundùm exponentem quemlibet aequatur numero permutationum rerum totidem, quarum tot sint eaedem, quot unitates habet exponentis parallelus, reliquarum verò singulae à singulis diversae. Sic tot sunt ternarii in rebus 8, quot permutationes rerum 8, quarum 5 sunt eaedem, nempe 8. 7. 6 LEOQ oo num. permutat. per Reg. 2. cap. 1. hujus. 2. Invenire numerum electionum plurium diversarum rerum, quarum nulla secum ipsa combinanda est, absolutè seu secundùm omnes exponentes. Si addantur numeri combinationum per praeced. regulam secundùm singulos exponentes seorsim quaesiti obtinebitur numerus omnium combinationum absolutè. Idem tamen paulò expeditiùs inveniri potest, si attendatur ad proprietatem aliquam non contemnendam, quae ex collatis duobus ejusmodi numeris elicitur. Sint primò combinandae res quatuor: Constat per praeced. reg. numerum unionum esse 4, binionum 4. 3, ternionum 4. 3. 2, quaternionum denique 4. 3. 2. 1; &propterea numerum omnium Sint dein combinandae res quinque; ubi simili modo colligitur, summam unionum, binionum, ternionum, quaternionum &quinionum, seu numerum omnium absolutè combinationum esse 1 p. 4. 3. 4. . 3. 1 p. 4. 3. 2. 1, hoc est, numerus combinationum rerum 5 quinquies major numero combinationum rerum 4 unitate aucto.