Latin
CAPUT VIII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 128
Unproofread scanNot analysed yet
quarum numerus sit m, patet illarum tot uniones posse accipi, quot sunt datae res, putà m. Applicetur iis prima litera a, praeponendo illam singulis, ita: aa, ab, ac, ad &c. &habentur biniones, qui omnes incipiunt ab a, quorumque numerus aequari debet ipsi rerum numero m. Deinde applicetur iisdem secunda b, praefigendo illam singulis. ut fiant ba, bb, be, bd &c. qui omnes sunt biniones à b incipientes, quorum proinde numerus itidem ipsi m aequatur. Simili ratione tertia c, &quarta d, caeteraeque si plures fuerint, singulis datarum rerum semel praefigantur, &exurgent novi biniones, quorum nonnulli incipiunt à literâ c, alii à d, alii à caeterarum aliquâ; eorum verò numerus, qui ab eâdem literâ incipiunt, perpetuò ipsi m aequabitur. Quo pacto manifestum omnes in universum biniones repertos esse, eosque modis omnibus inter se transpositos; quorum proinde numerus toties superabit ipsum rerum numerum, quot sunt datae res: quarum cùm hic sitm, binionum omnium numerus erit min. His verò binionibus si denuò applicare pergas datas res, unicuique illorum singulas has praeponendo, formabis omnes ternionum ordines aaa, aab, aac, a ad, aba, abb, &c. quorum qui ab eâdem literâ incipiunt semper tot existunt, quot sunt inventi biniones; omniumque proin numerus binionum numerum toties excedet quot fuerint datae res, ac consequenter erit mi.