# Ars conectandi 128

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/128
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/128

quarum numerus sit m, patet illarum tot uniones posse accipi, quot sunt datae res, putà m. Applicetur iis prima litera a, praeponendo illam singulis, ita: aa, ab, ac, ad &c. & habentur biniones, qui omnes incipiunt ab a, quorumque numerus aequari debet ipsi rerum numero m. Deinde applicetur iisdem secunda b, praefigendo illam singulis. ut fiant ba, bb, be, bd &c. qui omnes sunt biniones à b incipientes, quorum proinde numerus itidem ipsi m aequatur. Simili ratione tertia c, & quarta d, caeteraeque si plures fuerint, singulis datarum rerum semel praefigantur, & exurgent novi biniones, quorum nonnulli incipiunt à literâ c, alii à d, alii à caeterarum aliquâ; eorum verò numerus, qui ab eâdem literâ incipiunt, perpetuò ipsi m aequabitur. Quo pacto manifestum omnes in universum biniones repertos esse, eosque modis omnibus inter se transpositos; quorum proinde numerus toties superabit ipsum rerum numerum, quot sunt datae res: quarum cùm hic sitm, binionum omnium numerus erit min. His verò binionibus si denuò applicare pergas datas res, unicuique illorum singulas has praeponendo, formabis omnes ternionum ordines aaa, aab, aac, a ad, aba, abb, &c. quorum qui ab eâdem literâ incipiunt semper tot existunt, quot sunt inventi biniones; omniumque proin numerus binionum numerum toties excedet quot fuerint datae res, ac consequenter erit mi.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
