Latin
CAPUT VIII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 131
Unproofread scanNot analysed yet
cyphra: ex numeris, qui duabus constant notis, redundant 10; quar doquidem O singulis decem notis semel praeponi potest: ex iis qui scribuntur notis tribus, superflui sunt 100; ipsa enim o aut ter posita est sola, aut bis praefixa singulis novem primis numeris, aut semel singulis inter 9 &100 interceptis. Ita ex iis qui quatuor characteribus exprimuntur, supervacanei sunt 1000; singulis namque numeris, qui paucioribus notis scribuntur, quorumque si cyphram unà complectaris sunt manifestò mille, praefigi potest una alterave cyphra, ut notarum quaternarius compleatur. Ob similem rationem ex iis, qui scribuntur notis quinque, eliminandi 10000, &100000 ex iis qui constant notis sex: adeò ut, si à numero 1111110 ma sex terminorum progressionis decuplae incipientis à 10, auferas totidem terminorum ejusdem progressionis incipientis ab unitate quod compendio sit, auferendo solummodò primum terminum hujus ab ultimo illius, cùm reliqui omnes se mutuo destruant) residuum 999999 indicet numerum omnium differentium ordinum, qui tribui possunt 10 notis numeralibus non ultra senas acceptis, ad exprimendum per illos totidem numeros diversos. Prout sanè evidens admodùm est, quòd ab unitate numerando ad usque 1000000, primum &minimum eorum numerorum qui septem notis constant, inveniuntur praecisè 999999 differentes numeri; cùm numerus 999999, eorum qui sex scribuntur notis maximus &ultimus, immediatè excipiatur à 1OCO0Oo, ab eoque solâ unitate differat. Non secus iniri potest numerus omnium combinationum ac permutationum 24 literarum Alphabeti, si fiat, ut 23 ad 24, sic vigesima quarta potestas numeri 24 (neglectâ unitatis ablatione, quâ in tam vasto numero non opus est) ad numerum quaesitum; qui per Logarithmos expeditè invenitur constare debere 34 notis, &superare 1391 quinti-milliones. Tantus vid. est numerus omnium vocum utilium &inutilium, quae ex 24 Alphabeti literis modis omnibus formari possunt, saltem si illas non ultra vicenas quaternas combinari posse intelligas. Notare hîc convenit peculiarem συμπάθειαν inter combinationes istas &potestates multinomiorum: Cùm enim ad inveniendum biniones omnes literarum a, b, c, d, singulae cunctis sint praefigendae, &ad inveniendum terniones omnes, cunctis binionibus singulae literae denuò applicandae, &sic porrò, ut initio hujus capitis dictum; idemque etiam fieri soleat, ubi quantitas literalis a+ d ducenda est in se quadratè, cubicè &c. sequitur, easdem literas, si spectentur ut partes radicis alicujus multinomiae, binionibus suis exhibere omnia membra quadrati illius, ternionibus cubi, quaternionibus biquadrati &c.