# Ars conectandi 132

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/132

adeò ut membra potestatis cujusvis aliter non exprimantur nisi per coacervationem combinationum partium radicis, factarum secundùm exponentem aequalem potestatis indici: hoc tantùm cum discrimine, quòd omnia illa membra, quae iisdem constant literis variè tantùm transpositis, cùm eandem quantitatem designent, brevitatis studio in unum terminum conflari soleant, praefixo illi membrorum aequivalentium numero, qui coëfficiens termini vocari consuevit. Unde discere proclive est, quòd coëfficiens termini cujusvis exprimat numerum permutationum literarum illum terminum constituentium, ipsa verò terminorum multitudo in quâvis potestate aequetur numero combinationum, quae inter partes radicis neglecto earum ordine secundùm indicem potestatis datae institui possunt, quarumque numerus per cap. 5tum invenitur. Quod observasse operae pretium aliquando non exiguum erit, cùm exinde promtè definiri possit tum multitudo terminorum, tum termini cujusvis coëfficiens in quâcunque potestate. Ita, ex, gr. decima potestas trinomii a b c, per reg. cap. 51i constabit terminis 66, quorum a5 b8 ec per reg. 2 cap. imi coëfficientem habebit 00 2520. Pariter cubus radicis quadrimembris a +b -d continebitur terminis2O, ejusque termini a ab & a be pro suis coëfficientibus acquirent numeros 3 & 6. CAP. IX. Invenire numerum electionum rerum plurium, quarum nonnullae sunt eaedem, nulla verò saepiùs in electione assumi debet, quàm ipsa reperitur in toto rerum numero. Ypothesis haec est capitis sexti, nisi quòd ibi omnes diversi orAdines unius combinationis pro unâ eâdemque electione, hîc pro totidem diversis electionibus habendi sunt. De Problemate hoc sensu accepto nihil definitum invenio apud Auctores; ego quaesitum sequenti modo exploro: Sunto ex. gr.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
