# Ars conectandi 133

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, CAPUT VIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/133
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/133

combinandae & permutandae modis omnibus literae a, b, c, eâ lege, ut in nullâ combinatione a saepiùs quàm quater, b quam ter, & c quàm bis occurrat, hoc est, ut aliter enunciem, sint combinandae & permutandae omnifariam literae aaaabbhec seu ad hs c2, quarum 4 sunt eaedem, item tres aliae, & rursum duae aliae eaedem, sitque determinandus numerus harum combinationum, tam secundùm singulos quàm secundùm omnes exponentes. Constat, ante omnia electiones solius a*, incluso nullione quem unitatis notâ designamus, esse has quinque: I, a, aa, a°, 44. Singulis harum applicetur litera b, primò semel, dein bis, tertiò ter, ut fiant novae electiones: b, ab, a ab, a 3b, a 1 b: nec non, bb, à bh, aabb, asbb, a“bb: ut & bs, abs, aabs a3bs, a* b3 planè ut factum cap. 6. Sed harum electionum illae, quas b semel ingreditur, per reg. 2, cap. 1 ordine insuper recipiunt permutationes 1, 2, 3. 4. 5; prima vid. unam b, secunda duas ab & ba, tertia tres aab, aba, baa &c. Illae verò, quas b ingreditur bis, ordine permutationes admittunt 1, 3, 6, 10, 15, juxta numeros scili. trigonales; prima nempe unam bb; secunda tres, ab b, bab, bba; tertia sex, aabb, a bab, abba, baab, baba, bbaa. &c. Et illae, in quibus b ter occurrit, permutationes ordine capiunt 1, 4. 10, 20, 35, juxta numeros pyramidales: quemadmodùm etiam illae, si quae darentur electiones, in quibus b saepiùs adhuc recurrit, permutationes admitterent juxta alios & alios figuratos gradatim altiores in infinitum. Hoc peracto, singulis praecedentium electionum permutationibus 1; a, b; aa, ab, ba, bb; a3, aab, aba, baa, abb, bab, bba, b3; &c. tertia porrò litera cnunc semel nunc bis adjungi intelligatur; ita novae prodibunt electiones, c; ac, be; a ac, abc, hac, bbc; adc &c.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
