Latin
ARIISCONJECIANEI
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 138
Unproofread scanNot analysed yet
ARIISCONJECIANEI PARS TERTIA, explicans Usum praecedentis Doctrinae in variis Sortitionibus &Ludis aleae. Bsolutâ in praecedente parte Operis, Permutationum &Combinationum Doctrinâ, ordo jubet, ut ejus Usum amplissimum in definiendis Expectationibus Aleatorum per varias Sortitiones &Ludos aleae hâc parte explicemus. Fundamentum generale hujus indaginis in eo consistit, ut omnes permutationes vel compinationes quarum subjecta materia capax est, pro totidem habeantur casibus aequè possibilibus, &ut diligenter attendatur, quot horum casuum huic illive collusori faveant vel adversentur, è quo dein caetera per doctrinam primae partis absolvuntur. Cùm verò specialis fundamenti applicatio non levem saepè industriam requirat, &exemplis meliùs quàm praeceptis addiscatur, nolo Lectorem prolixioribus prolegomenis detinere, sed absque morâ ad ipsam enodationem sequentium Problematum transeo, quae nullo ferè habito selectu, prout in adversariis reperi, proponam, praemissis etiam vel interspersis nonnullis facilioribus, &in quibus nullus combinationum usus apparet.