# Ars conectandi 140

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/140
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/140

PROBLEMA II. Coeteris positis, ut prius, si aleae Brabeuta omni jure in praemium se abdicare volens, jubeat reliquos tripartiri praemium inter se, si nullus eorum album calculum elegerit: Quaeruntur tum eorum sortes? Quia sic omne jus praemii in solidum transit in tres reliquos, perspicuum est, uniuscujusque expectationem meliorari 1/1/, hoc est, triente ejus. quod juxta praeced. hypoth. soli Brabeutae convenisset. Quocirca addito / seorsim ad 1/2, 1/2, & 1/, habetur exgectatio primi 1/2, secundi 12α/, & tertii 12. PROBLEMA III. Sex, A, B, C, D, E, F, jussu Principis, qui postremis magis favet quam primis, aleâ periclitantur: primi duo A& B seorsim sortiri incipient; uter eorum vicerit, sortietur cum tertio C, uter horum superior evaserit, certabit cum D; & sic porro usque ad ultimum F; praemiumque reportabit, qui post ultimum congressum victor supererit. Supponitur autem, binos quoscunque aequâ sorte inter se certare, hoc est, neutrum altero potiorem ad vincendum expectationem habere. Quaeruntur ipsorum sortes?

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
