Latin
PROBLEMA VII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 147
Unproofread scanNot analysed yet
Patet, tot esse casus aequè faciles quot folia; cum folium iconismo signatum aequè facile vel primum, vel secundum vel tertium, vel denique ultimum locum obtinere possit: unde tot casus quisque habet ad vincendum quot ipsi folia contingunt; ac per consequens Si omnibus collusoribus aequalis foliorum numerus contingit, quod fit cùm numerus collusorum est pars aliquota numeri chartarum, seu hic per illum exactè dividi potest, aequalis quoque omnium sors erit: Ita si numerus collusorum sit a, chartarum ma, unicuique D0 /,sic ut tum orobtingent m chartae, quae sortem illi pariunt do eligendi nulli collusorum praejudicet. Si verò non omnibus aequalis foliorum numerus obtingit, quod accidit ubi numerus chartarum per numerum collusorum exactè dividi nequit, putà si numero collusorum existente a, chartarum numerus est ma oo b (positobZ a) neque etiam sortes omnium aequales erunt. Tum enim unicuique primorum b collusorum cedent chartae m41, unicuique autem reliquorum tantùm mi ac proinde sors unius ex illis erit ad sortem unius ex his, ut m1 ad m. Ex. gr. posito collusorum numero 10 &chartarum 64 seu &in 104–4; sors unius ex primis quatuor est ad sortem unius ex postremis sex, ut 7 ad 6.