# Ars conectandi 152

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/152
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/152

ad jactus punctorum in tesseris investigandos usi fuimus, nisi quòd hîc ipsam quoque cyphram partibus accenseamus; cùm utique fieri possit, ut unus alterve collusorum nullum ex foliis signatis consequatur): deinde ut supputetur, quot casus singulis istis variationibus respondeant; quorum numerus initur sumendo productum continuum combinationum ex rebus tot, quot quisque chartas accipit, secundùm numerum signatarum iis permistarum ceu exponentem; veluti si ex chartis 40, quarum 10 sunt signatae, unus collusorum eximere debeat 16, alius 10, tertius 8, & quartus 6; quaeraturque quot casibus contingere possit, ut simul inter chartas primi reperiantur signatae 4, secundi 3, tertii 3, & quarti o; multiplico numerum quaternionum in rebus 16, ternionum in 10, ternionum in ICIN 8, & nullionum in 6, in se invicem, & productum. tisfaciet; uti ex supra ostensis colligere facile est. Quoniam autem in integri Problematis enodatione calculo nonnunquam contractiore uti licet, non abs re erit, rem totam speciali aliquo exemplo declarare: Sunto chartae 20 (quarum 10 signatae) alternatim distribuendae inter collusores tres A, B, C, sic ut primus consequatur chartas 7, alter 7, & tertius tantùm 6; quaeranturque eorum expectationes. Liquet primò, fieri posse, ut in 7 chartis primi collusoris vel nulla, vel una, vel duae, 3, 4. 5, 6, vel denique 7 siignatae reperiantur; & si tantùm una vel 2 vel 3 signatae adsint, eum infallibiliter perditurum; quandoquidem reliquorum alteruter necessariò plures tribus acquiret, & sic ex pacto vincet: quare numerum horum casuum inire supersedeo, & statim suppono, ipsi A 4 signatas obtingere; quo pacto uni reliquorum cedere possunt vel sex signatae reliquae, vel 5, vel pauciores: sed quoniam quatenus ei 5 vel 6 cedunt, eatenus perdere facient collusorem A; idcirco & hos casus ceu inutiles praetereo, & mox transeo ad signatas 4 & 3, tribuendo ipsi B4 & C2, vel B2 & C 4, vel denique utrique 3. (quarum hypothesium duae priores collusorem A ex semisse, tertia ex asse depositi possessorem reddunt) atque per doctrinam praeced. reperio, casus esse 18375 qui collusoribus A, B, C, signatas 4.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
