# Ars conectandi 154-2

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/154-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/154-2

PROBLEMA X. Quatuor Collusores A, B, C, D, eodem pacto quo in praeced. inter se inito, ludunt 36 foliis, quorum 16 iconismis signata sunt, atque singulis singula folia ordine atque alternatim distribuunt. Accidit autem, ut distributis jam 23foliis, ipsi A in sortem cesserint 4 imagines, ipsi B3, C2 & DI, sic ut residua sint 13 fodia, interque illa 6 signata. Quartus D (quem nunc ordo tangeret proximum accipiendi folium) videns sibi omnem ferè vincendi spem evanuisse, alteri cuidam jus suum vendere vult. Quaeritur, quanti? & quae singulorum expectationes?

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
