Latin
PROBLEMA X
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 155
Unproofread scanNot analysed yet
Problema non differt à praecedenti, nisi quòd collusores jam aliquousque lusum prosecuti supponuntur. Quoniam residua ponimus 13 chartarum folia, quorum primum ipsi D destinatum, sequens ipsi A, tertium ipsi B, atque ita ordine ad ultimum usque, quod rursus ipsi D continget, sequitur, ipsum D 4 folia ex illis 13 accepturum, singulos verò reliquorum tria; adeoque D non plura signata quàm 4, nec singulos reliquorum plura quàm 3 (ultra illa quae jam habere supponuntur) consequi posse. Quo observato dispiciendum, quot diversis modis residua 6 folia signata inter collusores distribui possint, sic ut ipsi D nunquam plura quàm 4, nec singulis reliqorum plura quàm tria obtingant: ac deinde supputandum, quot rursum casibus singulae hae mutationes sint obnoxiae; prout haec omnia in col. 1 subjunctae tabellae exhibentur. Fit autem operatio prorsus ut in praeced. Probl. ut non opus sit ejus explicationi fusiùs inhaerere. Solum hoc attendendum, quòd supputatis casibus, priusquam constare possit, quinam huic illive collusori faveant, numeri signatarum chartarum augendi sint illis signatis, quas singuli collusores (antequam D sortem suam vendidisset) habuerant; (quandoquidem ab utrisque conjunctim victoria dependet;) numerus scil, signatarum ipsius D augendus unitate, ipsius A quaternario, B ternario, &C binario; uti videre est in col. 2 tabellae loco prioris surrogandâ. Tum verò colligendi sunt in unam summam omnes casus, quibus singuli collusores vel totum depositum, vel dimidiam, aut 3 aut 4tam partem depositi auferunt, vel quibus omninò nihil impetrant: quo pacto invenietur A habere 1035 casus ad obtinendum 1, 399 casus ad 1/2 &c. (ut seorsim in adjuncto tabellae laterculo notatum cernis,) qui omnes collecti faciunt 1716, (quantus quoque praecisè est senariorum numerus in chartis 13.) Quocirca fiet sors ipsius A00 :&similiter ipsius B0243; ipsius CD 343. 114; ac tandem ipsius D 0O 3. /1/2; sic ut ratio sortium sit, ut 2493, 742, 134, 63.