# Ars conectandi 161

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/161
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/161

PROBLEMA XIV. Duo Collusores A& B, tessera in alveum projecta, conveniunt inter se, ut quot ejus puncta ceciderint, tot jactus uterque instituat, illeque depositum auferat, qui plura summatim puncta jecerit; sin autem Qualis punctorum numerus ambobus contingat, aequaliter etiam depositum inter se partiantur. Mox verò collusorum alter B ludi pertaesus loco incertae aleae certum punctorum numerum assumere, & punctis i2 pro rata sua acquiescere mavult. Annuit A. Quaeritur uter altero, & quanto potiorem vincendi spem habeat? Determinandum ante omnia, an primus tesserae jactus accenseri debeat jactibus collusoris A, necne. Ponamus primò non accenseri: idcirco Si primo jactu unum punctum cadit, collusor A unum duntaxat jactum instituet, qui ad summum ipsi senarium adducere potest; unde cùm B ex pacto sumserit puncta 12, A necessariò perdet, nihilque depositi habebit. Si primo jactu duo cadant puncta, A duos tesserae jactus instituet, seu (quod per Annot. Prop. 12 pr. part.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
