# Ars conectandi 165

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/165

PROBLEMA XV. Caeteris positis, ut ante, Collusor B pro rata sua quadratum numeri punctorum primi jactus concedi sibi postulat. Quaeritur nunc ratio sortium? Distinguantur rursus hypotheses: 1. Hypoth. Intelligatur jactus primus non accenseri jactibus collusoris A: Igitur si primo jactu unum punctum cadit, Collusori B ex pacto quoque tantùm unum tribuitur, dum alter A instituet unum jactum, è cujus 6 casibus unus est, qui unicum; & 5 qui plura ei puncta advehunt: adeoque i casus qui ipsum ex semisse, & 5 qui ipsum ex asse victorem reddunt; id quod sortem ei parit Si primo jactu cadit binarius, ipse B ex pacto habebic bis duo seu 4 puncta, dum collusori A duo jactus concedendi: sunt autem in 2 jactibus 36 casus, interque illos tres punctorum tot quot habet B, nempe punctorum 4; ut & tres pauciorum punctorum, & 30 plurium: unde sors ipsius A fit Si primo jactu ternarius evenit, acquiruntur ipsi B ter tria seu 9 puncta, ipsique A3 jactus, qui casus praebent 216. Hos inter sunt 25 punctorum novem (tot scil. quot habet B) 56 pauciorum & 135 plurium punctorum; quod sortem efficit Simili discursu reperitur, si primo jactu quaternarius, quinarius vel senarius prodierit, sortem collusoris A fore 3112, 21„ aut Cùm igitur omnes 6 casus primi jactus sint aeque proclives, sexta pars aggregati harum fractionum1 /, 11, 133 & 331 , nempe 3/ 3 9371 indicabit quaesitum; unde alteri B relinqui2. Hyp oth. Sit nunc primus jactus & ipse computandus cum jactibus collusoris A: quo posito Si unum prodeat punctum, liquet utrumque collusorum habere punctum, adeoque depositi semissem.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
