Latin
PROBLEMA XV
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 166
Unproofread scanNot analysed yet
Si duo emergant puncta, habebit B ex pacto puncta 4, alterque A praeter jactum quo jam functus est adhuc alium instituet, è cujus 6 casibus unus est, qui 2 puncta (i. e. si primi jactus binarium unà computes, 4 puncta, tot scil. quot B habet) unus itidem casus qui pauciora, &4 qui plura ipsi afferunt: unde sors ejus tunc erit Si tria jaciantur puncta, B puncta 9 habebit, A verò praecedenti jactui duos adhuc superaddet, qui 36 casibus sunt subjecti. Ex horum numero sunt 5 qui sex ipsi puncta producunt (h. e. comprehenso primi jactus ternario totidem, quot B habet) 10 casus qui pauciora, &21 qui plura; id quod collusori A sortem progenerat PAI Simili ratiocinio colliges, si primâ vice 4, 5 vel 6 puncta cadant, sortem collusoris A futuram 412, 33 vel 17177. Ob sex igitur casus primi jactus aequè proclives, sexta pars aggregati omnium det quaesitum; ita ut collusori B relinquatur 33313, cui sic rursus in utraque hypothesi potior expectatio contingit.