# Ars conectandi 167

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/167

PROBLEMA XVI. Aestimatio sortis in ludo, dicto Cinqu & neuf. In Gallia, Dania, Suecia, Belgio, inferiore Germania & locis finitimis aleae quoddam genus in usu est, quod vocant Cinq & neuf, quodque inter duos collusores A & B duabus tesseris instituitur, ludendi vices perpetuas in se recipiente altero eorum A. Conditiones ludi sunt tales: Si A prima vice jaciat 3 vel 11, aut puncta duplicata quaecunque (un doublet, ein Pasch) putà duas unitates, duos binarios, ternarios &c. vincit ipse A: si jaciat 5 vel 9, vincit alter B, si alium quemvis punctorum jecerit numerum, putà 4. 6 7, 8, vel 10 neuter eorum adhuc vicit, sed ludum prosequi tenentur, donec aut 5 vel 9 puncta ceciderint, quo casu ipse semper B victor erit; aut donec idem praecisè punctorum numerus, qui primo jactu prodiit, redierit; qui casus ipsum A victorem reddit: conditio enim de jaciendis punctis 3 vel 11, aut duplicatis quibusvis ipsi non nisi in primo jactu prodest. Quibus positis quaeritur ratio sortium? Quoniam collusor A, quatenus prima vice 4. 6, 7, 8 aut 10 puncta jacere potest, ad sortes pervenit etiamnum incognitas & inexploratas, hae ante omnia veniunt investigandae. Ponamus itaque prima vice jecisse quaternarium, & nunc in procinctu esse alterum instituendi jactum. Quare cùm in duabus tesseris tres sint casus, qui eundem quaternarium revehunt, ipsumque A victorem ludi reddunt; & octo alii qui 5 vel 9 puncta afferunt, eique depositi jacturam causantur; dum caeteri omnes ipsum ad repetitionem jactus obligant, eoque non plus efficiunt per Cor. 4. Prop. 3. part. 1. quàm si prorsus abessent; idcirco fiet ejus expectatio OT. Atque haec quoque illi sors acquiritur, si primo jactu denarius ceciderit, cùm in duabus tesseris denario & quaternario aequalis casuum numerus respondeat.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
