# Ars conectandi 168

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XVI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/168
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/168

Ponamus deinde, primo jactu prodiisse senarium. Itaque cùm 5 casus sint, quibus altero jactu idem redire potest senarius, dum rursus 8 aliis 5 vel 9 puncta obtingere possunt; sequitur nunc collusorem A 5 habere casus pro se, & 8 contra se, (neglectis, ut antea, reliquis, qui ipsum in eodem statu re inquunt) quod sortem ei parit 00 555. Quanta quoque illius expectatio est, si primo jactu octonarius evenerit; cùm senarius & octonarius eidem casuum numero sint obnoxii. Ponamus denique, primo jactu cecidisse septenarium. Unde cùm idem septenarius sequenti jactu sex casibus redire possit, erunt nunc 6 casus, pro collusore A, dum 8 ut antea sunt pro adversario; quod sortem ipsius A efficit? His ita inventis pergo in Problemate, considerando statum collusoris A ante primum jactum, & examinando quot ille casibus per jactum hunc ad unamquamque praecedentium sortium pervenire possit: Primò constat, in tesseris duabus sex esse casus punctorum duplicatorum quorumque, ut & quatuor alios punctorum trium vel undecim, adeoque 10 in universum casus, qui collusorem A ex ludi praescripto totius depositi dominum reddunt. Deinde etiam liquet, ut jam insinuatum est, 8 esse casus punctorum quinque vel novem, quibus ille contra toto deposito excidit. Praeterea numerantur 6 casus quatuor simul & decem punctorum, sed comprehensi in iis ambo casus duplicati binarii & quinarii, quibus collusor A toto deposito potitur, quorumque ratio jam habita est; his igitur subtractis remanent tantùm 4, qui ipsum ad sortem supra inventam 17 perducunt. Porrò habentur casus i0 pro sex & octo punctis, unde demtis iterum duobus pro duplicato ternario & quaternario, relinquuntur 8, qui illum ad sortem supra repertam 3 promovent. Tandem reliqui sunt 6 casus ad puncta septem, quibus supra ostendimus ipsi sortem acquiri!. Omnibus igitur in compendium redactis, clarum est, expectationem Aleatoris A, quam ab initio ludi habet, fore IIIUS. 7, –co /, ac proinde collusoris llusoris B 3838, sic ut ratio sortium sit, ut 4189 ad 4820. Unde perspicuum fit, potiorem hujus quàm illius conditionem esse, ut maximè sint qui secus existiment. inque partes ipsius A transire malint.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
