Latin
PROBLEMA XVII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 169
Unproofread scanNot analysed yet
PROBLEMA XVII. Aestimatio sortis in alio quodam Alea genere. Memini me olim tempore nundinarum quendam hîc vidisse Circulatorem, qui sequens aleae genus in foro exponebat, eoque praetereuntes alliciebat. Discus erat orbicularis ad libellam compositus, versùs medium parumper acclivis; Limbum circumcingebant 32 loculi seu foraminula contigua &aequalia, quae in quatuor distincta classes vel series numeris ordine ab I usque ad VIII quater adscriptis signabantur; Medio disci perpendiculariter imminebat fritillus. Fortunam periclitaturus per cavitatem fritilli quatuor demittebat globulos excipiendos in circumferentia disci à totidem loculis, auferebatque praemium quod numeris horum loculorum in summam collectis dicatum conspiciebat, majoris minorisve pretii pro aggregati diversitate, ut ex subjuncto laterculo apparet. Singuli autem globulorum jactus ipsi quaternis nummis redimendi erant. Quaeritur ipsius expectatio? Constat primò, quòd unoquovis globulorum jactu ad minimum 4, ad summum 32 puncta obtineri possunt, quorum utrumvis uno duntaxat casu contingit, illud, si globuli singuli singulorum ordinum prima foramina subintrant, istud si ultima. Deinde observo, quòd casus multiplicentur pro intermediis punctorum numeris, prout ab utrovis extremo 4 aut 32 magis recedunt, &quòd maximo casuum numero sit expositus numerus 18, medius arithmeticus inter 4 &32; bini autem numeri à medio 18 supra infraque aequaliter remoti aequali quoque casuum numero subsint. Tertiò considero, quòd foraminula, quae quovis jactu globulos excipiunt, vel omnia quatuor signata esse possint eodem determinato numero; vel tria eodem, quartum His ita praemissis &intellectis inquirendum est in numerum casuum cuivis punctorum numero convenientem, eo ferè modo quo supra post Prop. 9. part. 1. ad numeros jactuum in tesseris investigandos usi fuimus; resolvendo vid.