# Ars conectandi 171

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/171
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/171

propositum punctorum numerum ob 4 globulos in 4 partes, quarum nulla octonarium superet (quòd loculis majores numeri non sint adscripti) idque omnibus modis possibilibus, ac deinde singulis modis juxta supra observata suos tribuendo casuum numeros; horum enim summa quaesitum exhibebit. At quoniam eâ ratione numerus casuum duntaxat pro dato punctorum numero inveniretur, nobis verò casuum notitia pro universis punctis necessaria est, poterimus aliam compendiosiorem inire viam, & omnia una operatione consequi, hoc modo: In supremo sequentis Tabulae margine scribantur ordine numeri punctorum à IV usque ad XVIII; sufficit enim horum determinasse casus, cùm singuli supra XVIII cum singulis infra in casuum multitudine, uti dictum, conveniant. Ponamus, globulos omnes excipi 4 loculis homologis, erunt eorum numeri vel 4 unitates, vel 4 binarii, ternarii, quaternarii &c. quorum summae sunt, 4, 8, 12, 16, &c. quare signetur in margine sinistro 1. 1. 1. 1 (caeteris 2. 2. 2. 2 &c. usque ad 8. 8. 8. 8 mente subintellectis) & è regione sub singulis punctorum numeris IV. VIII. XII. XVI. &c. notentu Pngulae unitates. Ponamus tres globulos excipi loculis homologis, quartum diverso: erunt homologorum numeri vel tres unitates, vel totidem binarii, ternarii &c. Si tres unitates, quartus numerus erit vel binarius, vel ternarius, quaternarius &c. qui singuli juncti unitatibus summas efficiunt V. VI. VII. VIII. . . XI; quocirca in margine signetur 1. 1. 1. 2 (reliquis 1. 1. 1. 3 &c. usque ad 1. 1. 1. 8 mente suppletis) & è regione sub punctis V. VI. VII. . XI. scribatur 16. Si homologorum numeri sint tres binarii, quartus erit vel 1, vel 3, vel 4 &c. qui juncti binariis summas exhibent VII. IX. X. . XIV; quare in margine ponatur 2. 2. 2. 1 (caeteris 2. 2. 2. 3 &c. subintellectis) & è regione sub singulis punctorum VII. IX. X. .. XIV. rursus scribatur 6. Similiter etiam procedendum, ubi homologorum numeri sunt tres ternarii, existente quarto 1. 2. 4 aut 5 &c. aut tres quaternarii, existente quarto 1. 2. 3. aut 5 &c. aut tres quinarii &c. existente semper quarto uno reliquorum, scribendo nempe 16 sub singulis punctorum summis, quas additi 4 loculorum numeri efficiunt. Ponamus porrò loculos globulorum duos homologos, & alios duos rursus homologos, sed à prioribus diversos: etunt numeri loculorum vel duae unitates cum duobus binariis, ternariis, quaternariis &c. qui unitatibus juncti faciunt VI. VIII. X... XVIII: vel duo binarii cum 2 ternariis, quaternariis &c. qui additi binariis constituunt X. XII. XIV. &c. vel duo ternarii cum totidem quaternariis &c. vel duo quaternarii cum totidem quinariis &c. &c. idcirco notentur in margine Tabulae 1. 1. 2. 2, 2. 2. 3. 3, 3. 3. 4.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
