Latin
PROBLEMA XVII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 172
Unproofread scanNot analysed yet
4 3. 5. 5 &c. compendii gratiâ omissis) è regione verò sub singulis numerorum tam expressorum quàm mente retentorum summis scribantur 360. Pergamus deinde ponere loculos globulorum duos homologos, reliquos ab his &inter se diversos: erunt homologorum numeri rursus vel duae unitates, vel duo binarii, ternarii &c. &si unitates, tertius erit vel binarius cum quarto ternario, quaternario, quinario &c. vel ternarius cum quarto quaternario, quinario &c. &ita consequenter: si duo binarii, tertius esse potest vel 1 cum quarto 3, 4, 5, si illi sunt duo ternarii, tertius existet vel i cum 4102, 4. 5, 6 &c. vel 2 cum 4104, 5, 6 &c. vel 4 cum 4. 5, 6 &c. &c. si illi sunt quaternarii, atius poterit esse vel 1 cum 419 2, 3, 5 &c. vel 2 cum 410 3, 5 &c. &c. &ita pariter in reliquis omnibus, quamobrem primis harum combinationum 1. 1. 2. 3, 1. 1. 3. 4, &c. nec non 2. 2. 1. 3 &c. 3. 3. 1. 2 &c in margine notatis &caeteris mente suppletis, scribantur sub singulis punctorum summis, quas singuli numerorum quaternarii efficiunt, 96. Tandem etiam ponamus, loculos globulorum omnes differentibus numeris affectos esse; erunt ipsorum combinationes tales: 1. 2. 3 cum quarto differenti numero &c. &c. &c. usque ad 3. 4. 5. 6 quâ cum omnes possibiles combinationes sunt completae: quocirca primis harum combinationum in margine expressis &praetermissis reliquis, notentur è regione sub singulis quaternorum numerorum summis, 256; prout haec omnia in adjunctâ Tabulâ praestita cernuntur.