Latin
PROBLEMA XVIII
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 177
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum omnium summa vel aggregatum reperitur 210 D0 quantus etiam est numerus binionum in chartis 21. Tertiò calculo perquiro, quae meae vel collusoris sint expectationes in singulis recensitis statibus; quem in finem considero ante omnia, quòd exhibitis mihi duobus aliis foliis residua sunt folia 19, quorum tria collusori debentur; sic ut ejus ludus tot variationibus obnoxius sit, quot terniones in rebus 19 habentur, nempe. 2. 3 00 969, è quibus quot ipsi faveant, quot adversentur, in quavis ludi mei constitutione porrò explorandum est; Patet autem, quòd sive duobus meis Novenariis accedant duo alii Novenarii, seu Novenarius unus cum Monade, necessario perdere debet collusor; tunc enim habebo Quadrigam Novenariorum aut Monadum, &ego sum ex hypoth. ordine prior collusore, qui Monadum tantùm Quadrigam ad summum consequi potest. Sin Novenariis meis accedat Novenarius cum Rege, habebo Quadrigam Regum, &vinci possum à collusore, si hic Quadrigam Monadum obtineat; unde cùm in residuis 19 foliis lateant 5 (unus videl. Novenarius &4 Monades) quorum terna qualiacunque addita Novenario, quem habere praesumitur collusor, Monadum Quadrigam efficiunt; atque in rebus 5 contineantur terniones 10, sequitur collusorem meum in variationibus 969 habere 10 ad vincendum &caeteros ad perdendum; id quod ipsi sortem parit 339. Si cum Novenario Hera mihi contingat, habebo Quadrigam Herarum, &vincere potest collusor, sive Monadum sive Regum Quadrigam consequatur; quare praeter io casus priores nunc alios 10, h. e. 20 ad Quòd si Novenariis meis duae Monades accesserint. rursus infallibiliter perdet collusor: si duo Reges, ipse vincere cum Monadum Quadriga potest; sed propter 4 Monadas &duos nunc residuos Novenarios, 1. e. ob sex folia, quorum terniones omnes Novenario collusoris juncti Quadrigam hanc constituere possunt, viginti tunc ad vincendum casus habet. Quibus ob similem rationem accedunt alii 20, si loco Regum duas Heras: &rursus 20, si duos Famulos adeptus fuero. Sed si duos Denarios accepero, praecedentibus tantùm superaddendi casus 10; propterea quia sunt folia solum 5 (Famuli scil. tres &duo residui Novenarii) quorum terniones Famulorum Quadrigam collusori advehere possunt. Unde expectationes illius ordine habentur 3ᾷ, 369 ῆσ, &3.