# Ars conectandi 179

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/179

Porrò, si Nonariis meis jungatur Monas cum Rege, Hera, Favulo, Denario re homogeneo, habebo Fluvium 43 punctorum, & vincet collusor cum Quadriga qualicunque, non aliter: sin iis accedat Rex cum Hera, Famulo, Denariove homogeneo; aut Hera cum Famulo &c. habebo duntaxat Fluvium 42 punctorum; & vincet collusor cum qualicunque Quadriga, atque insuper cum Fluvio 43 punctorum. Si vero mihi cadat Monas cum Rege heterogeneo &c. habebo solummodo Trigam Monadum, & vincere potest alter cum Quadriga pariter ac Fluvio qualicunque; cujus proinde expectationes pro singulis his statibus pari modo seorsim investigantur, sed eo majori subinde labore, quo major collusori vincendi spes allucescit. Unde cùm omnia minutatim prosequi nimis prolixum foret, operationem apponam pro ultima tantùm hypothesi, quâ pono mihi cecidisse Famulum cum Denario alterius speciei (putà Famulum cordium cum Denario spiculorum) adeoque nonnisi Famulorum Triga me instructum esse. Collusorem itaque victorem reddet Quadriga quaecunque & Fluvius quilibet, nec non Triga Monadum, Regum atque Herarum: Quadrigarum casus determino, considerando, residua 19 folia consistere praeter 2 N in 4 M, 4R, 4H, 2F & 3D, h. e. (Novenariis ad singulas dignitates adjunctis) in 6M, 6 R, 6H, 4F & 5D: horum namque terniones ostendunt, obtingere ipsi posse Quadrigam Monadum casibus 20, Regum & Herarum totidem, Famulorum casibus 4 & Denariorum 10, quorum omnium summa dat casus 74.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
