# Ars conectandi 181

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/181
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/181

His verò inventis, ut exploretur sors, de qua principaliter quaestio mota fuit, quam nimirum habemus priusquam ego postrema duo folia accipiam, nil superest aliud, quàm ut numeros casuum columnae B ducamus in numeratores respondentes columnae C, & summam productorum dividamus per productum numeri omnium casuum 210 in communem denominatorem 969: vel, quod brevius, ut numeratores omnes col. C, quibus aequalis casuum numerus in col. B respondet, prius addantur, ac tum summa per illum casuum numerum multiplicetur; tandemque productorum omnium aggregatum dividatur, ut antea. Et sic quidem reperio, collusoris mei D0OAOV Iol7aS unsortem esse paulo minùs quàm gies potior altera. de mea fiet Caeterum examinanti Tabellam primo obtutu multa alia Theoremata ultro se offerunt, qualia sunt haec: Quòd ad aequam perveniam expectationem per Novenarium cum Hera, atque per duos Reges; item, per duos Denarios, atque per Monadem cum Rege, Hera, Denariove homogeneo: Quòd optabilior mihi sit Novenarius cum Famulo Denariove, quàm duae Herae: Quòd duo differentium dignitatum & specierum folia semper tantillo praestabiliora sint, si neutrum, quàm si alterutrum trifolium foret: Quòd Hera cum Denario alterius speciei meam, Famulus cum Denario collusoris conditionem paulo potiorem reddat &c. Et haec quidem omnia ita se habent in hypothesi, quae supponit duos mihi ab initio Novenarios, unum collusori obtigisse; nam si de neutro collusoris folio mihi constare supponatur, aliae prodibunt expectationes & alia Tabula, quam industrius Lector mutatis mutandis simili modo concinnabit. Inveniet autem. si calculum ritè subduxerit, sortem meam hoc casu ad collusoris sortem se habere, ut 346988 ad 26077, adeoque nunc plus quam tredecies hâc meliorem esse. Animus praeterea fuerat, quasdam alias quaestiones, de quibus frequens inter collusores sermo miscetur, solutas hîc tradere; ex gr. An praestabilior sit ab initio ludi Novenarius cum Famulo Denariove, an vero duae Monades? Aut uter duorum, quorum alter ab initio duas obtinuit Monadas, alter Novenarium cum Famulo Denariove, potiorem vincendi spem habeat? & similes. Sed quia futilibus nimiam jam impendisse operam videri possum, haec & alia rerum harum curioso Lectori indaganda & calculo definienda relinquo.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
