Latin
PROBLEMA XX
Jakob Bernoulli, Ars conectandi 189
Unproofread scanNot analysed yet
2n respectu posterioris collusoris; adeoque respectu utriusque non excedente una centies millesimâ parte ipsius a 4 b in ludis undecim. Quapropter oeconomus quarto cuidam, qui in locum suum succedere cupiet, privilegium suum vendet pretio ; alterutri verò collusorum, qdicum vices suas per mutare volet, putà illi qui deposuit a, pretio DTaTI; nam deberettur ipsi primo per modo 33,si ludus nunc abrumperetur; ac deinde, si reassudicta joao a, quandoquidem cedendo alteri oeconomiam meretur, adhuc ludi, se debitorem ejus pro hac summa constituit. Si quatuor constituuntur manipuli, totidemque cum oeconomo habentur collusores, tot rursum casus praestò sunt, quibus ille unumquemque suorum collusorum seorsim vincat aut vincatur ab ipso, quot erant in duabus praecedd. hypoth. quod idem etiam intellige de quovis manipulorum numero, cùm certè bini ipsorum quivis considerari semper possint, acsi praeter ipsos nulli adessent; unde eadem perpetuo manebit ratio p: q 00 234 1: 2 –2. Sed alteram rationem min quam numerus manipulorum auget, sic exploro: Considero, quòd quatuor manipulorum folia ima, 1. vel omnia possint esse isodynama sive ejusdem dignitatis: II. vel tria ejusdem cum quarto aut altioris, III. aut humilioris dignitatis: IV. vel duo ejusdem, &reliqua duo pariter ejusdem, sed diversae ab altera dignitatis: V. vel duo ejusdem cum reliquis duobus diversarum dignitatum, quarum rursus vel utraque possit esse eminentioris: VI. vel utraque ignobilioris: VII. vel una eminentioris, altera inferioris gradus: VIII. vel omni a denique quatuor folia differentium dignitatum.