# Ars conectandi 203

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XXII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/203
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/203

Nunc autem per logarithmos compendiosè invenitur vicesima potestas ipsius /, seu " 90 10000) proinde2 Quo7 25842. & pari modo altera pars0. 13 nen OTDTόcoo quae cum priorem excedat tota quantitate 9000 100, paulò adhuc majore quàm 1, innuit, Titium non sine detrimento hanc aleam subire posse, & satius facturum si exemptionem statim à ludendi necessitate vel sesquinun mo redimat. Quòd si tamen vel m augeretur, vel minueretur n, posset alea sic attemperari, ut neuter prae altero quicquam praerogativae haberet; nam si retento n X 20 fiat m 00 9 4/21232 1/2, aut manente m & e statuatur n00 11 aut 12, utriusque sors propemodum ad aequalitatem redacta erit. Observo generaliter in hujusmodi alea sequentia: 1. Quòd si datis a, b, c & m, litera n successivè induit valores numerorum 1, 2, 3, 4 &c. lucrum Titii (utpote cujus sors in casu nOOI semper est potior sorte Caji) aliquousque subinde crescit. 2. Quòd ejus conditio optima sit, cùm poniturn mvel m; & quidem perpetuò eadem in utraque hypothesi. 3. Quòd crescente n ulterius, decrescat illa porrò continuò in infinitum, usque eò ut & lucrum saepè in damnum abeat, praevalente deinceps sorte Caji. Quòd lucrum vel damnum obtinens in hypothesi numeri nvaldè magni & velut infiniti, ad illud quod obtinet respectu unici jactus (rejecta illa postrema conditione de restituendis Titio suis nummis, si continuis njactibus nullus b casuum evenerit), rationem semper habet, ut a ad b, majoris ad minus; nimirum cùm istud per bm–5— c Cor. 6. Prop. III. part. 1. fiat erit bm—a erit illud D & quidem utrumque simul vel lucrum ratione Titii & damnum ratione Caji, vel vicissim, prout bm majus minusve ponitur ipso a.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
