# Ars conectandi 204

Jakob Bernoulli, Ars conectandi, PROBLEMA XXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/204
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jakob-bernoulli/ars-conectandi/204

PROBLEMA XXIII. De Alea Tesserarum caecarum (blinde Wuͤrffel.) Sic vocant sex illas Tesseras, circulatoribus plerunque nostris solennes, quae cùm sint cubiformes ut ordinariae, exoculatae tamen velut apparent, & singulae in una duntaxat hedra punctis notatae. una scil. unico, alia duobus, tertia tribus, usque ad sextam, quae unam hedrarum sex punctis signatam habet; sic ut universis non nisi 1424344454 6 00 21 puncta inveniantur. Ejusmodi Tesseras impostores emuncturi plebeculam in foro exponunt una cum praemiis secundùm omnes punctorum numeros ab i usque ad 21, quanta circiter subjunctae Tabulae inserta videntur. Tum qui fortunam suam periclitari voluerit, nummo circulatori persoluto tesseras istas in alveum projicit, & si quem punctorum jecerit numerum, huic assignatum praemium aufert; si verò nullum sibi punctum ceciderit, nummi sui jacturam facit. His positis, qui sortem horum Aleatorum investigare cupit, notare debet sequentia: 1. Quòd numerus omnium casuum in sex ejusmodi tesseris, non secus atque in tesseris ordinariis, per ea quae part. 1. post Popos. IX. ostensa sunt, sit 46656, quanta nim. est sexta potestas senarii. 2. Quòd numerus eorum casuum, qui nullum omnino punctum advehunt, determinetur per sext mpotestatem quinarii, quae est 15621; quoniam in quavis tessera quinque sunt hedrae punctis orbatae, quarum quaelibet cum qualibet quinque hedrarum alterius tesserae combinari, & harum combinationum quaelibet rursus cuilibet 5 hedrarum tertiae adjungi potest; ita ut praecedentium casuum numerus accessione novae tesserae semper quintuplicetur.

---

Jakob Bernoulli, Ars conectandi. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_coniectandi.
